Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Att.13 Nep. Att.14 () >>Nep. Att.15

ch. 14 Att.14.1 Nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam anagnosten, quod nos quidem iucundissimum arbitramur; neque umquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non minus animo quam ventre convivae delectarentur: namque eos vocabat, quorum mores a suis non abhorrerent.

Att.14.2 cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de cottidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus est moderatione, ut neque in sestertio viciens, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in sestertio centiens affluentius vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna.

Att.14.3 nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam villam, neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum, rusticum praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in Epiroticis et urbanis possessionibus. ex quo cognosci potest usum eum pecuniae non magnitudine, sed ratione metiri solitum.



Cornelius Nepos, Vitae (XML Header) [genre: prose] [word count] [lemma count] [Nep.].
<<Nep. Att.13 Nep. Att.14 () >>Nep. Att.15

Powered by PhiloLogic